- GONZAGA
- I.GONZAGAFridericus, vide Fridericus.II.GONZAGAHercules, vide Hercules.III.GONZAGAnomen Familiae in Italia illustris, plurium Eruditorum Virorum studio excultae: Inprimis vero Ant. Poslevin. iunior integro volumine Gonzagarum Historiam exsequutus est. Praecipui stirpis huius rami sunst 1. Mantuanus, qui nunc cum Nivernensi unus est. 2. Sablonetensis, qui, primario palmite exciso, in Principibus S. Martini et Bozoli viret. 3. Castilioneus. 4. Guastaldius. 5. Novellarius vel Nuvolarius etc. Et quidem primum quod spectat, Fridericus Gongaza March. Mantuae, (qui Obiit A. C. 1484.) ex Margaretha Bavarita filia Alberti Duc. pater fuit Francisci, exstincti A. C. 1519. quo et Isabellâ Atestinâ gemptus, Fridericus Dux Mantuae, Obiit A. C. 1540. Pater, ex Margaretha Montferratensi filia Vilhelmi Duc. Ludovici Gonzagae, Duc. Nivernii, qui decessit A. C. 1595. Ei ex Henrica Clivia filia Francisci Clivii Duc. Nivernii, genitus Carolus I. Duc. Mantuae, Obiit A. C. 1637. pater ex Catharina Lotharingica (filia Caroli Lotharingi Duc. Meduanii) Caroli II. Duc. Nivernii (Exstincti A. C. 1631. cuius sorores, Aloysia Maria uxor fuit Uladislai et Casimiri fratrum, Regum Poloniae, ac Anna uxor Edordi Com. Palatini Rheni) quo et Matiâ Gonzagâ Mantuanâ (filia Francisci Duc. Mantuae defuncti A. C. 1612.) genitus est Carolus Gonzaga III. Dux Mantuae, maritus Isabellae Clarae Austriacae, et frater Eleonorae (viduae Ferdinandi III. Imp.) Obiit autem is A. C. 1665. Aet. 36 relicto filio, Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobilit. Tom. l. p. 39.IV.GONZAGAvicus Lombardiae Transp, in agro Mantuano, ubi villa sumptuosissima Principp. Mantuan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.